- BACARIO
- BACARIOi. e. Aquariolus: Quibus nominibus dicebantur apud Romanos, πορνοδιάκονοι, meretricum ministri, ut habetur in Gloss. qui iis lavantibus aquam aggerebant et bacarione, quod vasis aquarii genus erat, lon???ri manubriô, eam super alvantes iactabant ac effundebant. Trullam quidam appellabant, inquit Festus: Α᾿ρύταιναν Graeci dixêre, Theophrastus in Ethicis character. περὶ ἀναιςχυντίας, Καὶ βάψας ἀρύταιναν, βοῶντος τοῦ βαλανέως ἀντὸς ἀυτου καταχεαςθ αι καὶ εἰπεῖν ὅτι λέλουται, ἀπιὼν, vide quoque Zenobium in explicatione Proverbii, ἐμοὶ βαλμνεύσω. Hoc idem vas aut simile, ἀρύβαλλον etiam dicebant, ἀπὸ τοῦ ἀρύειν καὶ βάλλειν τὸ ὕδωρ, ab haurienda et iactanda aqua. Inde et βαλλάδεις seu βαλλίωνες dicti, de quibus infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.